Arcana Coelestia (Elliott) n. 9937

Previous Number Next Number See English 

9937. 'Et portabit Aharon iniquitatem sanctorum': quod significet inde remotionem falsorum et malorum apud illos qui in bono sunt a Domino, constat ex repraesentatione `Aharonis' quod sit Dominus quoad bonum amoris, de qua n. 9806, et ex repraesentatione `sacerdotii quo functus est Aharon' quod sit omne officium quod Dominus obit ut Salvator, de qua n. (x)9809; ex significatione `portare iniquitatem' quod sit remotio falsorum et malorum apud illos qui in bono {1}, de qua sequitur, et ex significatione `sanctorum' quod sint dona, quae {2}offerebant Jehovae seu Domino, ut expiarentur a peccatis, quae erant holocausta, sacrificia, et minhae; quod illa per sancta intelligantur liquet, nam dicitur, Quae sanctificabunt filii Israelis quoad omnia dona sanctorum illorum. Quod `portare iniquitatem' sit removere falsa et mala seu peccata apud illos qui in bono sunt, est quia de Domino id dicitur, Dominus enim {3}repraesentabatur per Aharonem, et omne opus salvationis per officium seu sacerdotium ejus; quod de Domino dicatur quod portaverit peccata pro humano genere, non est in Ecclesia, sed usque nescitur quid intelligitur per portare iniquitates et peccata; creditur a quibusdam quod {4}sit quod assumpserit in Se peccata generis humani, ac passus sit Se damnari usque ad mortem crucis, et quod sic, quia damnatio pro peccatis in Illum conjecta est, mortales a damnatione liberati sint; tum etiam quod damnatio a Domino ablata fuerit per impletionem legis, quoniam lex unumquemvis qui non impleret illam, damnavisset; sed per `portare {5}iniquitatem' illa non intelliguntur, 2 quoniam facta manent unumquemvis hominem post mortem, et {6}tunc secundum quale illorum judicatur vel ad vitam vel ad mortem; quale (c)eorum est ex amore et ex fide, nam amor et fides faciunt vitam facti; ac ideo non auferri possunt per translationem ad alium qui (x)portet illa; {7}inde patet quod per `portare iniquitates' aliud intelligatur; quid autem intelligitur, constare potest ex ipsa portatione iniquitatum seu peccatorum a Domino; Dominus enim portat illa cum pugnat pro homine contra inferna, homo enim ex se contra illa non pugnare potest, sed hoc facit Dominus solus, {8}etiam continue pro unoquovis homine, sed cum differentia secundum receptionem Divini Boni ac Divini Veri; Dominus cum in mundo fuit, pugnavit contra omnia inferna, 3 et illa prorsus subjugavit; inde etiam justitia factus est; ita redemit illos qui Divinum Bonum et Verum ab Ipso recipiunt, a damnatione; nisi hoc a Domino factum {9}fuisset, nullus homo (t)salvari potuisset, nam inferna jugiter sunt apud hominem, ac dominantur super {10}illum, quantum Dominus non removet illa; et tantum removet, quantum homo desistit a malis; qui semel vincit inferna, in aeternum illa vincit, quod ut fieret a Domino, Humanum Suum Divinum fecit; qui itaque solus pugnat pro homine contra inferna, seu quod idem, contra mala et falsa, nam haec sunt ab infernis, ille dicitur portare peccata, nam solus id onus sustinet; quod per `portare peccata' etiam significetur remotio malorum et falsorum ab illis qui in bono sunt, est quia id consequens est, nam quantum removentur inferna ab homine, tantum removentur mala et falsa, nam haec et illa, ut dictum est, ab infernis sunt; mala et falsa sunt peccata et iniquitates; quomodo cum his se habet, videantur quae supra n. 9715 et 9809 ostensa sunt, ubi de merito et justitia Domini, et quoque de subjugatione infernorum ab Ipso agitur. 4 Quod de Aharone dicatur quod ille portaret iniquitates, erat quia repraesentabat Dominum, ac sacerdotium illius omne opus salvationis Domini, {11}videatur n. 9806, 9809; ac praecipuum opus salvationis est redimere et liberare hominem ab infernis, et sic removere mala et falsa. Dicitur removere mala et falsa, quia liberatio a peccatis seu remissio eorum non aliud est quam remotio, manent enim apud hominem, sed quantum bonum amoris et verum fidei {12}implantantur, tantum malum et falsum removentur; se {13}habet hoc sicut cum caelo et inferno, caelum non exstinguit infernum {14}seu illos qui ibi, sed removet a se, est enim bonum et verum, quae a Domino, quae faciunt caelum, illa sunt quae removent; similiter se habet cum homine: homo ex se est infernum, at cum regeneratur, fit caelum, et quantum fit caelum, tantum removetur infernum. Communis opinio est quod mala, hoc est, peccata, non ita removeantur, sed quod prorsus {15}separentur; sed illi non sciunt quod totus homo ex se non sit nisi quam malum, et quod mala quae ejus sunt appareant sicut {16}exstirpata, quantum tenetur in bono a Domino, nam cum homo tenetur in bono, detinetur ille a malo; verum nemo potest detineri a malo et teneri in bono nisi qui in bono fidei et charitatis est a Domino, hoc est, quantum se patitur a Domino regenerari; nam per regenerationem implantatur caelum apud hominem, et per id removetur infernum quod apud illum, ut supra dictum est. Ex his iterum constare potest quod `portare iniquitates' cum de 5 Domino, sit continue pugnare pro homine contra inferna, ita continue removere illa, nam est remotio perpetua, non solum cum homo est in mundo sed etiam in altera vita in aeternum; ita removere mala non potest ullus homo, ex se enim homo ne quidem minimum mali removere potest, minus inferna, et adhuc minus in aeternum {17}. (d)Sed videantur quae de his prius ostensa sunt, nempe, quod mala apud hominem non prorsus separentur, sed quod removeantur quantum {18}in hoc bono est a Domino, n. 8393, 9014, 9333-9336, 9444-9454; quod Dominus cum in mundo {19}fuit, per tentationum pugnas vicerit inferna, et sic omnia disposuerit in ordinem, tum quod hoc fecerit ex Divino Amore, ad salvandum genus humanum, et quod sic etiam fecerit Humanum Suum Divinum, videantur loca citata, n. 9528 fin.,(m) et quod Dominus pugnet pro homine in tentationibus, quae sunt pugnae spirituales contra mala quae ab inferno, n. 1692, 6574, 8159, 8172, 8175, 8176, 8273, 8969.(n) Quomodo Dominus {20}portavit iniquitates generis humani, hoc est, {21}pugnavit cum infernis, et {22}subjugavit, cum in mundo fuit, et sic {23}acquisivit Sibi (x)Divinam Potentiam removendi illa apud omnes qui in bono sunt, et sic quod meritum et justitia factus, describitur apud Esaiam lix 16-20, tum lxiii 1-9, quae explicata videantur n. 9715, 9809. Ex {24}his intellectis sciri potest quid significant omnia illa quae apud 6 eundem prophetam de Domino dicuntur capite liii, in quo a principio ad finem agitur de statu tentationum Ipsius, ita de statu in quo fuit cum pugnavit cum infernis, nam tentationes non aliud sunt quam pugnae cum illis; status ille ibi describitur, Quod morbos nostros Ille tulerit, et (x)dolores nostros portaverit, quod confossus ob praevaricationes nostras, et contusus ob iniquitates nostras; quod Jehovah incurrere fecerit in Ipsum iniquitatem omnium nostrorum; et {25}sic quod dederit impios sepulcro; quod voluntas Jehovae per manum Ipsius prosperabitur; quod ex labore animae Suae videbit et saturabitur, perque sapientiam Suam justificabit multos, eo quod iniquitates eorum Ipse portaverit, et (t)sic quod peccatum multorum tulerit; vocatur etiam ibi bracchium Jehovae, per quod significatur Divina Potentia, n. 4932, 7205; quod per `portare morbos, dolores, et iniquitates, ac confodi et contundi {26}ob illos' significetur status tentationum, patet, nam tunc sunt dolores animi, angustiae, et desperationes, quae ita angunt; inferna inducunt talia, nam in tentationibus aggrediuntur ipsum amorem ejus contra quem pugnant; amor cujusvis est intimum ejus vitae; amor Domini fuit amor salvandi genus humanum, qui amor fuit Esse vitae Ipsius, Divinum enim in Ipso fuit ille amor; id quoque describitur ita apud Esaiam, ubi agitur de pugnis Domini, his verbis, Dixit, Certe populus Meus illi, ideo factus est illis in Salvatorem; in (x)omni angustia eorum Ipsi angustia; ob amorem, Suum, et clementiam Suam Hic redemit illos, et assumpsit illos, et portavit illos omnibus diebus aeternitatis, lxiii 8, 9. 7 Quod Dominus cum in mundo fuit, tales tentationes sustinuerit, paucis describitur apud Evangelistas, sed multis apud Prophetas, ac imprimis in Psalmis Davidis; dicitur solum apud Evangelistas quod deductus fuerit in desertum, et {27}postea tentatus a diabolo, et quod ibi fuerit quadraginta dies, et cum bestiis, Marc. i 12, 13; Matth. iv 1; at quod in tentationibus fuerit, hoc est, in pugnis cum infernis, a prima pueritia usque ad finem vitae Suae in mundo, non revelavit; secundum haec apud Esaiam, Exactionem sustinuit, et afflictus est, non tamen aperuit os Suum, sicut agnus ad mactationem ducitur, et sicut ovis coram tonsoribus suis obmutescit, non aperuit os Suum, liii 7:

ultima Ipsius tentatio fuit in Gethsemane, Matth. xxvi; Marc. xiv, et dein passio crucis; quod per illam plene subjugaverit inferna, docet Ipse apud Johannem, {28} Pater, eripe Me ex hora hac, sed propter hoc veni in horam hanc: Pater, glorifica nomen Tuum; exiit vox e caelo, Et glorificavi et rursus glorificabo; tunc Jesus dixit, Nunc judicium est mundi hujus, nunc princeps mundi hujus ejicietur foras, xii 27, 28, 31;

`princeps mundi' est diabolus, ita totum infernum, `glorificare' est Humanum facere Divinum; quod solum tentatio post quadraginta dies in deserto memoretur, est quia {29}dies quadraginta' significant et involvunt tentationes ad plenum, ita plurium annorum, videatur n. 8098, 9437; `desertum' significat infernum, et `bestiae' cum quibus pugnavit ibi, turbam diabolicam. Remotio peccatorum apud illos qui in bono sunt, seu qui 8 paenitentiam egerunt, repraesentata est in Ecclesia Judaica per hircum Asaselem vocatum, super cujus caput Aharon imponeret manus, et confiteretur iniquitates filiorum Israelis, ac omnes praevaricationes quoad omnia peccata eorum, et dein mitteret in desertum, et quod sic portaret hircus super se omnes iniquitates eorum in terram separationis, Lev. xvi 21, 22; per `Aharonem' ibi repraesentatur Dominus, per `hircum' significatur fides, per `desertum' et 'terram separationis' infernum, et per `portare iniquitates filiorum Israelis illuc' removere et conjicere illa in infernum; quod talia repraesentata fuerint, nemo scire potest nisi ex sensu interno; quisque enim videre potest quod iniquitates totius coetus non potuissent exportari in desertum per aliquem hircum, nam quid hircus commune habuit cum iniquitatibus? sed quia omnia repraesentativa illo tempore significaverunt talia quae Domini, caeli, et Ecclesiae sunt, ita quoque haec; sensus itaque internus docet quid involvunt, quod nempe {30}verum fidei sit per {31}quod regeneratur homo, consequenter per {31}quod removentur peccata, et quia fides veri est a Domino, est Ipse Dominus Qui id facit, secundum illa quae in Praefatione Gen. xxii, ut et n.2046, 3332, 3876, 3877, 4738, {32}dicta et ostensa sunt; quod `Aharon' repraesentet Dominum, videatur n. 9806, 9808, quod `hircus caprarum' sit verum fidei, n. 4169 fin., 4769; quod `desertum' sit infernum, est quia castra, {33}ubi filii Israelis, significabant caelum, n. 4236; ideo etiam desertum vocatur `terra separationis' seu excisionis; ita {34} `portare iniquitates in illam terram' seu `in desertum' est conjicere mala et falsa in infernum unde sunt, et conjiciuntur illuc cum removentur ita ut non appareant, quod fit cum homo detinetur ab illis per id quod teneatur in bono a Domino, secundum illa quae supra dicta sunt; (m)simile {35}quod per ejectionem peccatorum in desertum, significatur per 9 projectionem {36}illorum in profunditates maris, ut apud Micham, Miserebitur nostri, supprimet iniquitates nostras, et projiciet in profunditates maris omnia peccata illorum, vii 19;

`profunditas maris' est quoque infernum.(n) Ex his nunc patet quod per quod Aharon portaret iniquitates 10 sanctorum, significetur remotio peccatorum ab illis qui in bono a Domino, et quod remotio eorum fiat continue a Domino, et quod id sit `portare iniquitates'; prout etiam alibi apud Moschen, Dixit Jehovah ad Aharonem, Tu et filii tui tecum portabitis iniquitatem sanctuarii; tu etiam et filii tui tecum portabitis iniquitatem sacerdotii vestri: non accedent amplius filii Israelis ad tentorium conventus ad portandum peccatum, moriendo; sed faciet Levita opus tentorii, et illi portabunt iniquitatem eorum, Num. xviii 1, [22,] 23:

similiter per `portare' apud Esaiam, Attendite ad Me, domus Jacobi, et omnes reliquiae domus Israelis, portati ab utero, usque ad senectutem Ego idem, et usque ad canitiem Ego portabo; Ego {37}feci, et Ego portabo, et Ego feram, atque eripiam, xlvi 3, 4. 11 Quod `portare iniquitatem' sit expiare, ita removere peccata, apud Moschen, Moscheh indignatus Eleazari et Ithamari, quod combustus esset hircus sacrificii peccati, dicens, Quare non comedistis illud in loco sanctitatis, cum Jehovah dedit illud vobis ad portandum {38}iniquitatem contionis, ad expiandum illos coram Jehovah? Lev. x 16, 17;

quod `expiatio' sit mundatio a malis, ita remotio a peccatis, videatur n. 9506; et quod Aharoni injunctum sit expiare populum, et condonare illis peccata, Lev. iv 26, 31, 35, v 6, 10, 13, 16, 18, 26 [A.V. v 6, 10, 13, 16, 18, vi 7], ix 7, xv 15, 30; quod portare peccata, cum non de sacerdotio, sit damnari, ita mori, Lev. v 1, 17, vii 18, xvii 16, xix 8, xx 17, 19, 20, xxii 9, xxiv 15; Num. ix 13, xviii (x)22; Ezech. xviii 19, 20, xxiii 49. @1 i sunt$ @2 afferebant IT$ @3 repraesentatur$ @4 id significet$ @5 iniquitates$ @6 unusquisquis [unusquisque intended]$ @7 quapropter per portare iniquitatem, aliud intelligitur$ @8 hoc facit$ @9 fuerit$ @10 Ipsum$ @11 videantur$ @12 implantatur altered to implantantur A, implantatur IT$ @13 habent haec$ @14 , sed T$ @15 d separentur i exstirpentur$ @16 d separata i exstirpata$ @17 i, sed solus Dominus$ @18 is in bono A, in bono I$ @19 fuerit$ @20 portaverit$ @21 pugnaverit$ @22 subjugaverit illa$ @23 acquisiverit$ @24 illis$ @25 tandem$ @26 ab illis IT$ @27 ibi$ @28 i Nunc anima mea turbata est;$ @29 illa$ @30 fides$ @31 quam$ @32 allata$ @33 quae erant ubi coetus filiorum$ @34 i per AIT$ @35 etiam$ @36 peccatorum$ @37 feram$ @38 iniquitates IT$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church