Arcana Coelestia (Elliott) n. 3900

Previous Number Next Number See English 

3900. `Tunc si quis vobis dixerit, Ecce hic est Christus aut ibi, ne credatis' significat hortationem ut sibi caveant a doctrina eorum; `Christus' est Dominus quoad Divinum Verum, inde est quoad Verbum et quoad doctrinam ex Verbo; hic quod sit contrarium, nempe Divinum Verum falsificatum, seu doctrina falsi, constat; quod `Jesus' sit Divinum Bonum, et `Christus' Divinum Verum, videatur n. 3004, 3005, 3008, 3009. `Surgent enim falsi Christi et falsi prophetae' significat falsa illius doctrinae; quod `falsi Christi' sint doctrinalia ex Verbo falsificata, seu vera non Divina, patet ab illis quae mox supra dicta sunt, videatur n. 3010, 3732 f.; et quod `falsi prophetae' sint qui falsa illa docent, n. 2534; qui falsa docent, sunt in Christiano orbe imprimis illi qui pro fine habent sui excellentiam, tum mundi opulentiam; illi enim Verbi vera ad sui favorem pervertunt; sui enim et mundi amor cum pro fine est, nihil aliud cogitatur; hi sunt `falsi Christi et falsi prophetae.' [3] `Et dabunt signa magna et prodigia' significat confirmantia et persuadentia ex apparentiis externis et fallaciis, quibus simplices se seduci patiuntur; quod haec sint `dare signa et prodigia' alibi, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur. [4] `Ut seducant, si possibile, etiam electos' significat illos qui in vita boni et veri sunt, et inde apud Dominum; illi sunt qui in Verbo vocantur electi:

hi in {1}coetu illorum qui profanum cultum sub sancto velant, raro apparent, aut si apparent, non cognoscuntur', nam Dominus illos abscondit, ac ita tutatur; antequam enim confirmati sunt, facile se per sanctitates externas {2}abduci patiuntur, sed postquam confirmati sunt, permanent; tenentur enim a Domino in consortio angelorum, quod ipsi nesciunt, et tunc impossibile est ut a turba illa nefanda seducantur. [5] `Ecce praedixi vobis' significat hortationem ad prudentiam, ut nempe sibi caveant {3}, sunt enim inter pseudoprophetas, `qui apparent in indumentis ovium, sed intrinsecus sunt lupi rapaces,' Matth. (x)vii 15; pseudoprophetae illi sunt `filii saeculi, qui prudentiores sunt,' hoc est, callidiores `filiis lucis in generatione sua,' de quibus apud Lucam xvi 8; quapropter Dominus hortatur illos his verbis, Ecce Ego mitto vos sicut oves in medium luporum; estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae, Matth. x 16. [6] `Si ergo dixerint `vobis, Ecce in deserto est, ne exeatis, ecce in conclavibus, ne credatis' significat quod non credendum quod loquuntur de vero, nec quod loquuntur de bono, et plura; quod haec sint quae significantur, nemo videre potest nisi qui sensum internum {4}novit; quod arcanum in illis verbis contineatur, (x)sciri potest ex eo quod Dominus illa locutus sit, et quod absque alio sensu interius recondito sit quoddam nihil, {5}nempe si dicerent Christum esse in deserto, non exirent, et si dicerent esse in conclavibus, quod non crederent, sed vastatum verum est quod per `desertum' significatur, et vastatum bonum per `conclavia' seu penetralia; quod vastatum verum per desertum significetur, est inde quia Ecclesia cum vastata est, hoc est, cum in illa non amplius aliquod verum Divinum, quia non amplius aliquod bonum seu amor in Dominum et charitas erga proximum, tunc dicitur illa `desertum,' seu `esse in deserto,' nam per desertum intelligitur omne id quod non excultum aut habitatum est, n. 2708, tum quod parum vitale, n. 1927, sicut tunc est verum in Ecclesia; inde patet quod `desertum' hic sit Ecclesia {6}in qua non verum; [7] `conclavia' autem seu penetralia significant in sensu interno Ecclesiam quoad bonum, tum simpliciter bonum; Ecclesia {7}quae est in bono vocatur `domus Dei,' conclavia sunt bona et {8}quae in domo; quod {9}`domus Dei sit Divinum bonum, et domus in genere bonum quod est amoris et charitatis, videatur n. 2233, 2234, 2559, 3142, 3652, 3720; (m)quod non credendum quod loquuntur de vero et quod loquuntur de bono, est causa {10}quia falsum vocant verum, et malum bonum, qui enim se et mundum spectant ut finem, non aliud per verum et bonum intelligunt quam quod ipsi adorandi, et quod ipsis benefaciendum; {11}sique pietatem inspirant, est ut appareant in indumentis ovium.(n) [8] Praeterea, quia Verbum quod Dominus locutus, innumerabilia in se continet, et desertum est vox amplae significationis, nam omne id desertum vocatur quod non excultum et habitatum est, et conclavia vocantur omnia illa quae interiora sunt, ideo etiam per `desertum' significatur Verbum Veteris Testamenti, nam hoc {12}abrogatum censetur, et per conclavia Verbum Novi Testamenti, quia interiora seu de interno homine docet; pariter etiam totum Verbum dicitur `desertum,' cum non amplius inservit pro doctrinalibus, et `conclavia' vocantur institutiones humanae, quae, quia discedunt a Verbi praeceptis et institutis, faciunt ut Verbum sit desertum; ut quoque notum est in orbe Christiano, qui enim in cultu sancto externo sunt, et profano interno, propter innovationes quae spectant sui eminentiam super omnes et opulentiam prae omnibus, ut fines, Verbum abrogant, immo in tantum ut ne quidem legi ab aliis permittant; et qui non in tali cultu profano sunt, tametsi Verbum sanctum habent, et in vulgo esse permittunt, usque ad doctrinalia sua omnia inflectunt et explicant, quod facit ut {13}reliqua in Verbo quae non secundum doctrinalia sunt, sint `desertum'; ut satis constare potest ab illis qui in sola fide salutem ponunt et charitatis opera contemnunt; illi omne id {14}faciunt sicut `desertum' quod Dominus Ipse in Novo Testamento, et toties in Veteri de amore et charitate locutus est, et sicut `conclavia,' omnia quae fidei absque operibus sunt; inde patet quid per `si dixerint vobis, Ecce in deserto est, ne exeatis; Ecce in conclavibus, ne credatis' significatur. [9] `Sicut enim fulgur exit ab oriente, et apparet usque ad occidentem, ita erit etiam adventus Filii hominis' significat quod cum interno cultu Domini ita (x)erit, sicut eum fulgure, quod ilico dissipatur; per `fulgur' enim significatur id quod lucis caelestis est, ita quod de amore et fide praedicatur, nam haec sunt lucis caelestis; `oriens' in (t)supremo sensu est Dominus, in sensu interno est bonum amoris, charitatis et fidei a Domino, videatur n. 101, 1250, 3249;

`occidens' autem in sensu interno est quod occubuit seu desiit esse, ita non agnitio Domini, nec boni amoris, charitatis et fidei, ita `fulgur quod exit ab oriente et apparet usque ad occidentem' est dissipatio; adventus Domini non est secundum litteram quod appariturus iterum mundo, sed est praesentia Ipsius in unoquovis, quae toties est, quoties praedicatur evangelium, et de sancto cogitatur. [10] `Ubicumque enim fuerit cadaver, illic congregabuntur aquilae' significat quod confirmationes falsi per ratiocinia in Ecclesia vastata multiplicabuntur; Ecclesia dum absque bono et inde vero fidei est, seu cum vastata est, tunc mortua dicitur, nam vita ejus est a bono et vero; inde cum mortua est comparatur `cadaveri'; ratiocinia de bonis et veris quod non sint nisi quantum capiuntur, et per illa confirmationes mali et falsi, sunt `aquilae,' ut constare potest ab illis quae mox sequuntur; quod `cadaver' hic sit Ecclesia absque vita charitatis et fidei, patet a Domini verbis ubi {15}de consummatione saeculi, apud Lucam, Discipuli dicebant, Ubi Domine? nempe consummatio saeculi seu ultimum judicium, Jesus dixit illis, Ubi corpus, ibi congregabuntur aquilae, (x)xvii 37;

`corpus' ibi loco cadaveris, est enim corpus mortuum quod hic intelligitur, et significat Ecclesiam, nam quod judicium a domo Dei seu ab Ecclesia incohaturum, constat passim ex Verbo. Haec sunt quae Verba Domini nunc allata et explicata in sensu interno significant; quae quod in pulcherrima serie sint, tametsi non ita in sensu litterae apparet, constare potest contemplanti illa in nexu secundum explicationem. @1 i tali$ @2 ip sicut alii$ @3 i haec$ @4 i Verbi$ @5 quod$ @6 quoad verum ita verum$ @7 enim cum est in bono tunc$ @8 i vera$ @9 i domus ac$ @10 quod falsum dicant$ @11 et si$ @12 i ut$ @13 omnia$ @14 spectant$ @15 i etiam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church