Arcana Coelestia (Elliott) n. 3009

Previous Number Next Number See English 

3009. Quod alterum attinet, nempe quod Messias, Unctus et Rex sit idem ac Divinum Verum, constat a plurimis locis in Verbo, et ostensum est aliquoties in explicationibus, ut n. 1672, 1728, 2015, 2069; ac Ipse Dominus hoc docet apud Johannem, Dixit ad Jesum {1}Pilatus, Nonne ergo Rex es Tu? respondit Jesus, Tu dicis, quia Rex sum; Ego in hoc natus sum, et in hoc veni in mundum, ut testimonium dem veritati, omnis qui est ex veritate, audit vocem Meam, xviii 37;

inde constat quod ipsum Divinum Verum sit, ex quo Dominus Rex dictus: quod ungerentur reges, et inde dicti uncti, erat quia `oleum' quo ungebantur, significabat bonum, n. 886, 2832, et quod verum, quod `rex' significabat, esset ex bono, ita boni verum, et sic `regium' apud illos repraesentaret Dominum quoad Divinum Verum quod est ex Divino Bono, ita conjugium Divinum boni in vero; at `sacerdotale' conjugium Divinum veri in bono; hoc significatur per `Jesum,' illud per `Christum. @1 before ad$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church