3008. Quod Primum attinet {1}quod Christus sit idem ac Messias, Unctus et Rex, patet ab his locis in Verbo; apud Johannem, Andreas invenit fratrem proprium Simonem, et dicit ei, Invenimus Messiam, quod est, si interpreteris, Christus, i 42 apud eundem, Multi ex turba audientes verbum, dixerunt, Hic est vere propheta; alii dixerunt, Hic est Christus; alii vero dixerunt, Num ergo ex Galilaea Christus venturus est? nonne Scriptura dicit, quod ex semine Davidis, et ex Bethleem, oppido ubi David erat, Christus venturus? vii 40-42;
`Christus' manifeste pro Messia quem exspectarunt: apud eundem, Ergone vere agnoverunt principes, quod hic vere sit Christus; sed hunc novimus unde sit, Christus autem cum venit, nemo scit unde sit, vii 25-27;
`Christus' pro Messia; quod `nemo sciret unde sit' erat quia non agnosceretur: apud eundem, Circumdederunt Jesum Judaei et dixerunt Illi, Quousque animam nostram suspendis? si tu es Christus, dic nobis libero ore; respondit illis Jesus, Dixi vobis, sed non creditis, x 24, 25;
hic quoque `Christus' pro Messia, quem exspectarunt: apud eundem, Respondit turba, Nos audivimus ex Lege, quod Christus manet in aeternum, xii 34;
`Christus' pro Messia: apud eundem, Martha dicebat, Ego credidi, quod tu sis Christus, Filius Dei, Qui in mundum venturus erat, xi 27;
nempe quod Messias: apud Lucam, Erat homo in Hierosolyma, cui nomen Simeon,...erat illi responsum factum a Spiritu Sancto, non visurum mortem, ante quam videret Christum Domini, ii 25, 26;
pro quod Messiam, seu Unctum Jehovae: apud eundem, Jesus dixit discipulis, Vos vero, quem Me dicitis esse respondens Petrus dixit, Christus Dei, ix 20; Marc. viii 29;
praeter alibi, ut Matth. xxvi 63, 64; Joh. vi 68, 69; Marc. xiv 61, 62. [2] Quia nunc Christus et Messias est idem, et Christus in Graeca lingua et Messias in Hebraea, significat Unctum, inde patet quod Christus sit idem ac Unctus, tum quoque idem ac rex, nam reges vocabantur in genere uncti, ut patet ab Historicis Verbi multis in locis, tum etiam in Propheticis, ut apud Davidem, Constiterunt reges terrae, et principes consultarunt una super Jehovam, et super Unctum Ipsius, Ps. ii 2:
apud eundem, Nunc novi, quod salvet Jehovah Unctum suum, respondebit Ipsi e caelis sanctitatis Suae, in virtutibus salutis dextrae Ipsius, Ps. xx 7 [A.V. 6]:
apud eundem, Jehovah robur illis, et robur salutum Uncti Ipsius, Ps. xxviii 8: apud Samuelem, Jehovah dabit robur regi Suo, et exaltabit cornu Uncti Sui, I Sam. ii 10;
ibi et pluries alibi `unctus' pro rege; in lingua originali legitur Messias; in propheticis illis in sensu interno agitur de Domino; Qui quod Rex, etiam patet a locis in Novo Testamento; ut apud Matthaeum, Quaesivit Jesum praeses, Tune es Rex Judaeorum? Jesus dixit illi, Tu dicis, xxvii II:
apud Lucam, Pilatus interrogavit Jesum, dicens, Tune es Rex Judaeorum? Ipse respondens illi dixit, Tu dicis, xxiii 3;
Marc. xv 2:
apud Johannem, Clamarunt, Osanna, benedictus qui venit in nomine Domini, Rex Israelis, xii 13:
apud eundem, Dixit Nathanael, Rabbi, Tu es Filius Dei, Tu es Rex Israelis, i 50. @1 i nempe$