Arcana Coelestia (Elliott) n. 10561

Previous Number Next Number See English 

10561. `Et Tu non notum fecisti mihi quem missurus es cum me': quod significet quod id absque auspicio Divino non fieri possit, constat ex significatione `mittere cum Mosche et gente illa' cum a Jehovah, quod sit Divinum quod ducet, de qua sequitur; et quia Moscheh sciebat quod quidem populum in terram Canaanem introducere posset, sed {1}si id fieret absque ductu et auspicio Divino, quod non venirent in possessionem ejus; quod involvit {2}et significat quod apud illam gentem non institueretur Ecclesia, secundum illa quae supra n. 10559, 10560, allata sunt; inde patet quod per `ascendere fac populum hunc, sed non notum fecisti mihi quem missurus es cum me' significetur quod Ecclesia apud illam gentem absque auspicio Divino non institui posset; ita angeli percipiunt haec verba qualitercumque homines, nam angeli {3}omnia Verbi secundum sensum internum ejus percipiunt, homines autem secundum sensum externum, in quo tamen internus. Quod mittere cum illis, cum a Jehovah, sit Divinum quod ducet, est quia per `mitti a Jehovah' significatur Divinum ducens, et quoque Divinum procedens; {4}ideo angeli in lingua originali dicti sunt a mitti; (c)et ideo Dominus tam frequenter se {5}dixit missum a Patre, per quod significatur Divinum procedens, videatur n. 4710, 6831; ex his patet quid per `missurum cum me' in sensu interno intelligitur. @1 si non Divinum introduceret$ @2 in sensu interno$ @3 secundum sensum internum illa$ @4 ideo id per angelos in Verbo intelligitur, nam angeli in Lingua originali vocantur a mitti$ @5 dixerat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church