Arcana Coelestia (Elliott) n. 2854

Previous Number Next Number See English 

2854. `Propter quod auscultasti voci Meae': quod significet per unionem Essentiae Humanae Domini cum Divina Ipsius, constare potest ab omnibus quae praecedunt, quorum haec est clausula; `auscultare voci' est quod ultimum tentationis subiverit, et sic univerit Essentiam Humanam Divinae; quod Dominus Humanum Divino et Divinum Humano univerit per continuas tentationes et victorias videatur n. 1737, 1813, et quod per hanc unionem salvaverit genus humanum, n. 1676 f, 1990, 2016, 2025; omnis salus generi humano est inde. Communis opinio est quod Pater miserit Filium ut durissima usque ad mortem crucis pateretur, et sic quod per intuitionem in Illius passionem et meritum generis humani misereretur: sed quisque scire potest quod Jehovah non per intuitionem aliquam in Filium misereatur, est enim ipsa misericordia; sed quod arcanum Adventus Domini in mundum sit quod in Se Ipso uniret Divinum Humano et Humanum Divino, quod non potuit fieri quam per gravissima tentationum, et sic quod per unionem illam salus posset pertingere ad genus humanum, in quo non amplius aliquid bonum caeleste et spirituale, ne quidem naturale, residuum erat; haec unio est quae salvat illos qui in charitatis fide sunt; est Ipse Dominus qui miseretur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church