107. His adjicienda sunt aliqua de Doctrina Amoris in Dominum; et de Doctrina Charitatis, haec qualis fuerat antiquis, apud quos fuit ecclesia; ut sciatur qualis haec doctrina, quae hodie non est, prius fuerat: etiam ex Arcanis Caelestibus (n. 7257-7263): -
Bonum quod est amoris in Dominum, vocatur bonum caeleste; et bonum quod est amoris erga proximum, seu charitatis, vocatur bonum spirituale. Angeli qui in intimo seu tertio caelo sunt, in bono amoris in Dominum sunt; inde illi vocantur angeli caelestes: angeli autem qui in medio seu secundo caelo sunt, in bono amoris erga proximum sunt; inde illi vocantur angeli spirituales. Doctrina boni caelestis, quae est amoris in Dominum, est amplissima et simul arcanissima, est enim doctrina angelorum intimi seu tertii caeli, quae talis est, ut, si daretur ex ore illorum, vix millesima pars intelligeretur; sunt quoque ineffabilia quae continet. Illa doctrina continetur in sensu intimo Verbi; doctrina autem amoris spiritualis in sensu interno. Doctrina boni spiritualis, quae est amoris erga proximum, est quoque ampla et arcana; sed multo minus quam doctrina boni caelestis, quae est amoris in Dominum. Quod doctrina amoris erga Proximum, seu charitatis, sit ampla, inde con stare potest, quod se extendat ad omnia et singula quae homo cogitat et vult ita ad omnia quae loquitur et agit; tum quod charitas non detur similis apud unum ut apud alterum; nec quod proximus sit similis unus sicut alter. Quia tam ampla fuit doctrina charitatis, ideo antiqui, apud quos doctrina charitatis fuit ipsa doctrina ecclesiae, distinguebant charitatem erga proximum in plures classes, quas etiam subdividebant; et singulis classibus indebant nomina; et docebant quomodo charitas exercenda esset erga illos qui in una classe, et quomodo erga illos qui in altera: et sic redigebant doctrinam charitatis in ordinem, et exercitia charitatis ut distincte caderent in intellectum. Nomina quae indebant illis erga quos charitatem exercerent, erant plura: quosdam vocabant "caecos," quosdam "claudos," quosdam "mancos," quosdam "pauperes," tum "miseros" et "afflictos," quosdam "pupillas," quosdam "viduas:" in genere autem vocabant "esurientes" quibus darent edere, "sitientes" quibus darent bibere, "peregrinos" quos colligerent, "nudos" quos induerent, "aegrotos" quos visitarent, et "vinctos in carcere "ad quos venirent. (Quinam erant, quos per singulos intelligerent, expositum est in Arcanis Caelestibus; ut quos per "caecos," n. 2383, 6990; quos per "claudos," n. 4302; quos per "pauperes," n. 2129, 4459, 4958, 9209, 9253, 10227; quos per "miseros," n. 2129; quos per "afflictos," n. 6663, 6851, 9196; quos per "pupillos," n. 4844, 9198-9200; quos per "viduas," n. 4844, 9198, 9200; quos per "esurientes," n. 4958, 10227; quos per "sitientes," n. 4958, 8568; quos per "peregrinos," n. 4444, 7908, 8007, 8013, 9196, 9200; quos per "nudos," n. 1073, 5433, 9960; quos per "aegrotos, n. 4958, 6221, 8364, 9031; quos per "vinctos in carcere," n. 5037, 5038, 5086, 5096. Quod per officia erga "esurientes," "sitientes," "peregrinos, nudos," "aegrotos," et "vinctos in carcere," qui a Domino dicuntur (Matth. xxv. 34-36, seq.), comprehendatur tota doctrina charitatis, videatur n. 4954-4959.) Haec nomina e caelo data fuerunt antiquis qui ab ecclesia, et per illos qui ita nominabantur, intelligebant qui spiritualiter tales erant: doctrina illorum charitatis docebat non modo quinam erant, sed etiam qualis esset erga unumquemvis charitas. Inde est quod eadem illa nomina in Verbo sint, et significent illos qui tales in spirituali sensu sunt. Verbum in se non est nisi quam doctrina amoris in Dominum, et charitatis erga proximum, ut quoque Dominus docet, Amabis Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, ..in tota anima tua, et in tota mente tua; hoc est primum et magnum mandatum: secundum..est simila illi, Amabis proximum tuum sicut teipsum; ex his duobus mandatis..Lex et Prophetae pendent" (Matth. xxii. {1}37-40). "Lex et prophetae" sunt totum Verbum (n. 2606, 3382, 6752, 7462(? 7463)). Quod eadem illa nomina in Verbo sint, est ut Verbum, quod in se spirituale est, in suo ultimo esset naturale: et quia illi qui in externo cultu erant, erga tales qui ita nominabantur, charitatem exercerent; at qui in interno cultu, erga tales spiritualiter intellectos; ita ut simplices simpliciter intelligerent et facerent Verbum, ac ut sapientes sapienter; tum quoque ut simplices per externa charitatis initiarentur in interna ejus. -1 37-40 pro "35, 36, 37, 38"