6990. `Aut videntem, aut caecum': quod significet fidem per cognitiones, et non fidem per non cognitiones, constat ex significatione `videre' quod sit intelligere et fidem habere, de qua n. 897, 2325, 2807, 3863, 3869, 4403-4421, ita fidem ex cognitionibus; nam in lingua originali est vox quae significat apertum, nempe oculis, ita videntem ex cognitionibus, nam cognitiones aperiunt; et ex significatione `caeci' quod sit non fides ex non cognitionibus, quia caecus est non videns. Quod per `caecos' in Verbo etiam significentur gentes quae in ignorantia veri quod fidei {1} quia extra Ecclesiam vivunt, {2}at qui instructi recipiunt fidem, videatur n. 2383; iidem quoque significantur per `caecos quos Dominus sanavit,' de quibus Matth. ix 27-31, xii 22, xx 29 ad fin., xxi 14; Marc. viii 22-(x)26, x 46 ad fin.; Luc. xviii 35 ad fin.; Joh. ix 1 ad fin. @1 i sunt$ @2 et$