108. (VII.) DE FIDE. NEMO scire potest quid fides in sua essentia nisi sciat quid charitas, quoniam ubi non charitas ibi non fides, nam charitas unum facit cum fide sicut bonum cum vero; quod enim homo amat seu quod carum habet, hoc ei est bonum, et quod homo credit, hoc ei est verum: inde patet quod similis unio sit charitatis et fidei, qualis est boni et veri; quae unio qualis est, constare potest ex illis quae prius de Bono et Vero dicta sunt.