6851. `Et dixit Jehovah, Videndo vidi afflictionem populi Mei': quod significet misericordiam erga illos qui ab Ecclesia spirituali post infestationes a falsis, constat ex significatione `dicere' in historicis Verbi, quod sit perceptio, de qua saepius; at cum praedicatur de Jehovah seu Domino, non est perceptio sed omniscientia quia Dominus percipit et novit omnia et singula ab aeterno; a significatione `videndo videre' cum dicitur de Jehovah seu Domino, quod sit misericordia, nam cum Dominus videt aliquem in miseria seu in afflictione, ejus miseretur; Dominus quidem omnes videt, et ita omnium miseretur, sed (t)non de aliis dicitur quod illorum misereatur quam qui misericordiam Ipsius recipiunt, qui sunt illi qui in bono; ex significatione `afflictionis' quod sit infestatio, {1} n. 6663, hic a falsis, quia ab `Aegyptiis,' per quos significantur (d)scientifica falsa, n. 6651, 6679, 6683; et a significatione `populi' quod sint illi qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 2928; qui ab Ecclesia caelesti sunt, in Verbo vocantur `gens.' @1 i ut$