Arcana Coelestia (Elliott) n. 6850

Previous Number Next Number See English 

6850. Vers. 7, 8. Et dixit Jehovah, Videndo vidi afflictionem populi Mei, qui in Aegypto, et clamorem illorum audivi a coram exactoribus illius, quia novi dolores illius. Et descendi ad liberandum illum e manu Aegyptiorum, et ad ascendere faciendum illum e terra illa ad terram bonam et latam, ad terram fluentem lacte et melle, ad locum Cananaei et Chittaei, et Emorraei et Perisaei, et Chivaei et Jebusaei. `Et dixit Jehovah, Videndo vidi afflictionem populi Mei' significat misericordiam erga illos qui ab Ecclesia spirituali post infestationes a falsis: `et clamorem {1}illorum audivi a coram exactoribus illius' significat misericordiae opem contra illos qui ad serviendum adigere voluerunt: `quia novi dolores illius' significat {2}praevidentiam, quantum falsis immersi fuerint: `et descendi ad liberandum illum e manu Aegyptiorum' significat quod Se demitteret ad illos ad eximendum e potentia falsorum scientificorum, quae vera Ecclesiae destruere conantur: `et ad ascendere faciendum illum e terra illa' significat quod elevarentur: `ad terram bonam et latam' significat ad caelum ubi bonum charitatis et verum fidei: `fluentem lacte et melle' significat et inde amoenum et jucundum: `ad locum Cananaei et Chittaei' significat regionem occupatam a malis ex falsis: `et Emorraei et Perisaei,' significat a malis et inde falsis: `et Chivaei et Jebusaei' significat ab idololatrico in quo aliquid boni et veri. @1 eorum I$ @2 Providentiam I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church