6849. `Quia timuit ab intuendo Deum': quod significet ne laederentur a praesentia Ipsius Divini, constat a significatione `timere' quod sit ne laederentur, nempe interiora, causa enim timoris {1}hoc erat; et a significatione `intueri Deum' quod sit praesentia Ipsius Divini; nam non aliter quam per intuitionem internam, quae fit per fidem quae ex charitate, sistitur Dominus coram (x)homine praesens; si Dominus alicui in externa forma {2}apparet, sunt usque interiora quae afficiuntur, nam Divinum penetrat ad intima. Cum hoc quod interiora non laederentur a praesentia Ipsius Divini, et quod ideo tutarentur, ita se habet: Ipsum Divinum est purus amor, et purus amor est sicut ignis ardentior quam ignis solis hujus mundi; quapropter si Divinus Amor in puritate sua influeret apud aliquem angelum, spiritum, aut hominem, is prorsus periret; inde est quod Jehovah seu Dominus in Verbo toties dicatur `ignis consumens'; ne itaque angeli in {3}caelo laedantur ab influxu caloris ex Domino ut sole, obvelantur singuli aliqua tenui et conveniente nube, per quam temperatur calor a sole illo influens. 2 Quod unusquisque absque illa {4}conservatione a praesentia Divini periret, notum fuerat antiquis, quapropter timuerunt videre Deum, ut constat {5}in Libro Judicum, Vidit Guideon quod angelus Jehovae, quare dixit Guideon, Domine Jehovih, quandoquidem vidi angelum Jehovae facie ad faciem; et dixit illi Jehovah, Pax tibi, noli timere, quia non morieris, vi (x)22, 23:
{6} in eodem Libro, Dixit Manoachus ad uxorem suam, Moriendo moriemur quia Deum vidimus, xiii 22:
et in Libro Exodi, Jehovah dixit ad Mosen, Non poteris videre facies Meas, quia non videbit Me homo et vivet, xxxiii 20:
quapropter cum daretur Mosi videre Deum, `positus erat in foramine petrae,' ibid. vers. 22; per quod repraesentabatur obscurum fidei, ac nebulosum {7} quod obtexit et {8}per quod tutatus est. 3 Quantum {9}discrimen sit angelis spectari a Divino absque obvelatione nubis, constare manifeste potest ex eo quod cum angeli inspiciunt aliquem spiritum qui in malo est, is appareat in quoddam simile inanimato verti, quod saepius videre mihi datum est; causa est quia per visum angelicum incidit illuc lux et calor caeli, {10}et cum his verum fidei et bonum amoris, a quibus cum penetrant, mali paene exanimantur. 4 (m)Cum hoc fit per intuitionem ab angelis, quid non per intuitionem a Domino? haec causa est quod inferna prorsus remota sint a caelo, et quod illi qui ibi sunt remoti esse velint, nam si non remoti sunt, dire cruciantur; inde patet quid intelligitur per haec verba, Dicent montibus et petris, Ruite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super throno, Apoc. vi 16; Luc. xxiii 30; Hos. x 8.(n) 5 (s)Ex eo quod praesentia Ipsius Divini talis sit ut nullus angelus illam sustineat, nisi tutatus sit per nubem quae radios et calorem e sole illo temperat et moderatur, manifeste constare potest quod Humanum Domini Divinum sit, nam nisi Divinum esset, nusquam potuisset ita uniri Ipsi Divino Quod Pater vocatur, ut unum sint, secundum Domini verba apud Johannem xiv 10 seq. et alibi; quod enim {11}recipiet ita Divinum, omnino Divinum erit; {12} non Divinum a tali unione plane dissiparetur; ut comparative loquar, Quid immitti potest in ignem solarem et non perire, nisi sit simile solare? ita quis in ardorem infiniti amoris nisi qui in similis amoris ardore est, proinde nisi Solus Dominus? Quod in Ipso Pater sit, et quod Pater non appareat nisi in Divino Suo Humano, constat a Domini verbis apud Johannem, Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ille exposuit, i 18:
et alibi apud eundem, Neque vocem Ipsius audivistis {13}unquam, neque specie Ipsius vidistis, v 37.(s) @1 id$ @2 appareat$ @3 coelis$ @4 temperatione$ @5 ex$ @6 i et$ @7 i quid$ @8 tutavit$ @9 discriminis$ @10 et orbatur sensu, qui non videt priusquam in nimbosum suum ipse venit$ @11 recipit I$ @12 i omne enim$ @13 usquam AI$