Arcana Coelestia (Elliott) n. 6852

Previous Number Next Number See English 

6852. `Et clamorem illorum audivi a coram exactoribus illius': quod significet misericordiae opem contra illos qui ad serviendum adigere voluerunt, constat ex significatione `clamoris' quod sit imploratio, de qua n. 6801; ex significatione `audire' quod sit oboedire et appercipere, de qua n. 5017, at cum dicitur de Jehovah seu Domino, est {1}imploranti misericordiae opem ferre; se habet cum `audire' sicut supra n. 6851 cum `videre,' quod Dominus omnes audiat ac ita omnibus opem ferat, sed secundum necessitates; qui clamant {2}et implorant Ipsum pro se solis, ac ita contra alios, ut solent mali, hos quoque Dominus audit sed non illis opem fert; et cum non opem fert, dicitur quod non audiat; et ex significatione `exactorum' quod sint qui ad serviendum adigere volunt; quod `exactor' sit qui ad serviendum adigit, patet apud Esaiam, Accipient illos populi, et deducent illos ad locum suum, et dominabuntur exactoribus suis: fiet {3} in die quo quietem daturus est Jehovah tibi, et a commotione tua, et a servitute gravi, qua servire coactus es, ut enunties hanc parabolam de rege Babelis, Quomodo cessavit exactor! xiv 2-4:

et apud Zachariam, Castra ponam domui meae de exercitu propter abeuntem et redeuntem, ut non transeat amplius super eos exactor, ix 8:

`exactores' dicebantur qui exigebant tributa, 2 Reg. xxiii 35; Deut. xv 3; et quoque qui adigebant ad opus faciendum secundum impositionem tributorum; vocantur `principes tributorum' Exod. i 11; qui quod sint qui {4}ad serviendum adigerent, videatur n. 6659. @1 opem ex Misericordia$ @2 seu$ @3 i itaque$ @4 After adigerent$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church