Arcana Coelestia (Elliott) n. 36

Previous Number Next Number See English 

36. Qui separarunt fidem ab amore, ne quidem sciunt quid fides; dum in idea fidei sunt, quidam non sciunt aliter quam quod sit mera cogitatio; aliqui, quod sit cogitatio in Dominum; pauci, quod sit doctrina fidei: sed fides est non solum cognitio omnium quae complectitur doctrina fidei, et eorum agnitio, sed imprimis est oboedientia omnium quae docet; primarium quod docet, cui oboedient, est amor Domini et amor proxImi, in quo qui non est, non est in fide; quod ita clare docet Dominus ut nusquam possit dubitari, apud Marcum ita, Primarium omnium praeceptorum est, Audi Israel, Dominus Deus noster, Dominus unus est, ideo amabis Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex omnibus viribus tuis; hoc primarium est praeceptum; alterum quidem simile hoc, Amabis proximum tuum, sicut te ipsum; majus his aliud praeceptum non est, {x}xii 28-33. Apud Matthaeum appellat illud 'Primum et Magnum Mandatum,' et quod 'ex illis mandatis Lex et Prophetae pendeant,' {x}xxii 34-38 [A.V. 35-40]. Lex et Prophetae sunt universa doctrina fidei et omne Verbum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church