Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 20

Previous Number Next Number See English 

20. (EX ARCANIS CAELESTIBUS.) Quod omnia et singula in universo se referant ad bonum et verum, et ad malum et falsum; illa quae secundum Divinum ordinem sunt et fiunt, ad bonum et verum; illa autem quae contra Divinum ordinem, ad malum et falsum (n. 2451(? 2452), 3166, 4390, 4409, 5232, 7256, 10122). Ita apud hominem ad intellectum et voluntatem, quoniam intellectus hominis est recipiens veri aut falsi, ac voluntas recipiens boni aut mali (n. 10122). Quod hodie a paucis sciatur quid verum in sua genuina essentia, quia parum scitur quid bonum cum tamen omne verum est a bono, et omne bonum per vera (n. 2507, 3603, 4136, 9186, 9995). Quod sint quatuor genera hominum: -

(1.) Quod sint qui in falsis sunt ex malo, et qui in falsis sunt non ex malo. (2.) Quod sint qui in veris sunt absque bono. (3.) Quod sint qui in veris sunt, et per illa spectant et tendunt ad bonum. (4.) Quod sint qui in veris sunt ex bono. Sed de singulis in specie.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church