Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 19

Previous Number Next Number See English 

19. Nemo qui in malo et inde falso est ex confirmatione et vita, potest scire quid bonum et verum, quoniam malum suum credit esse bonum, ac inde falsum suum credit esse verum; at omnis qui in bono et inde vero est ex confirmatione et vita, potest scire quid malum et falsum. Causa est, quia omne bonum et ejus verum est in sua essentia caeleste, et quod non in sua essentia est caeleste, est usque ex origine caelesti; omne autem malum et ejus falsum est in sua essentia infernale, et quod non in sua essentia est infernale, est usque ex origine inde: ac omne caeleste est in luce, at omne infernale in tenebris.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church