18. Ex eo, quod malum et falsum sint opposita bono et vero, patet quod verum non conjungi possit malo, nec bonum falso mali; si verum adjungitur malo, non amplius fit verum, sed falsum, quia falsificatum; et si bonum adjungitur falso mali, non amplius fit bonum, sed malum, quia adulteratum. At falsum non mali potest conjungi bono.