Arcana Coelestia (Elliott) n. 3166

Previous Number Next Number See English 

3166. `Et pretiosa dedit fratri ejus': quod significet spiritualia bono naturali inde, constat ex significatione `pretiosorum' quod sint spiritualia, de qua sequitur, et ex significatione `fratris' quod sit bonum naturale, de qua n. 3160; ut et {1}`Labani' qui hic est `frater' quod sit affectio {2}boni in naturali homine, de qua n. 3129, 3130; quod `pretiosa' significent spiritualia, constat ex verbo etiam alibi, ut ubi agitur de Josepho, {3}apud Mosen, Benedicta a Jehovah terra ejus, de pretioso caeli, de rore, et de abysso jacente subter: et de pretioso proventuum solis; et de pretioso producti mensium;...et de pretioso collium aeternitatis, et de pretioso terrae et plenitudinis ejus, Deut. xxxiii 13-16;

ibi per `pretiosum caeli, pretiosum proventuum solis, pretiosum producti mensium, pretiosum collium aeternitatis, et pretiosum terrae' significantur varia genera spiritualium: praeterea pretiosa dicebantur lapides pretiosi, margaritae, balsama, aromata, ac similia, quae omnia significant spiritualia. [2] Quid spiritualia, prius multoties dictum est, nempe quod in regno Domini sint caelestia et sint spiritualia, et quod caelestia sint boni, ac spiritualia veri inde; nihil `in universo est', quod non ad bonum et ad verum se refert; omne quod est usus et vitae, se refert ad bonum, quod autem est doctrinae et scientiae cumprimis de usu et vita, ad verum, seu quod idem, quod est voluntatis, vocatur bonum vel malum, quod autem est intellectus, dicitur verum vel falsum; {4}bonum itaque, quod solum est amoris et charitatis, et a Domino influit, est caeleste, verum autem quod inde, est spirituale. Cur fratri data sunt `pretiosa,' quando sorori cum facta sponsa, `vasa argenti, vasa auri, et vestes,' causa erat quia frater significabat bonum in naturali homine, et quia bonum hoc illustratur cum verum initiatur bono in rationali; omnis enim illustratio boni et veri in naturali homine est inde. @1 Labanus I$ @2 veri AI but see n. 3139$ @3 before agitur$ @4 verum ex bono, quia a Domino influit, est spirituale$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church