Arcana Coelestia (Elliott) n. 2451

Previous Number Next Number See English 

2451. Quod `omnes habitatores urbium' significet quod ab illis separarentur omnia bona ut non nisi quam mala iis essent, constat significatione `habitatorum' cum praedicantur de urbe quod sint bona, ut a pluribus in Verbo confirmari potest; etiam inde patet quod cum `urbs' significat verum, ut ostensum, `habitator' sit bonum, nam verum est in quo bonum habitat; et verum in quo non bonum, est sicut urbs vacua seu absque habitatore. Praeterea quod a malis separentur etiam omnia bona ut non nisi quam mala iis sint, videatur supra n. 2449.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church