Last Judgment (Post) (Rogers) n. 214

Previous Number Next Number See English 

214. (76) Dixerunt Angli quod fides operetur charitatem sicut arbor fructum, sed ostensum illis est quod per arborem ibi non intelligatur fides sed homo, et quod per ramos et folia intelligantur vera fidei, et per fructus bona amoris. -- Tum quod affectio naturalis seu bonum naturale, quod amoris sui et mundi, non conjungi possit fidei quae spiritualis; si conjungitur fit adulterium; et quod bonum spirituale non dari queat nisi per bonum vitae, de quo bono ortum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church