213. (75) Vidi quondam aliquos Antistites Anglos, inter quos etiam unus alterque Episcopus qui pro sola fide sicut pro aris et focis pugnarunt, et ex ideis suae cogitationis de sola fide et de justificatione per illam formabant simulachrum, quod repraesentaret fidem; hoc fieri potest concinne et facile in mundo spirituali; formant ibi simulachra per ideas, et simulachra etiam apparent, nam ex solis ideis illorum sunt apparentiae; inaptarunt simulachro omnia suae fidei, at cum factum est apparebat coram Angelis ut enorme monstrum, sicut ut terreret illos, hoc in luce coeli, at coram illorum oculis apparebat aliter, sicut solent monstra in tenebris ex phantasia; ex eo gloriabantur primum, at postea pudefiebant.