Last Judgment (Post) (Rogers) n. 212

Previous Number Next Number See English 

212. (74) Legi coram Anglis preces eorum solennes ante sacram coenam, quomodo facere deberent ut remittantur eis peccata, in qua [prece] non memoratur fides, et dixi quod illa sit ipsa vera religio; quidam praedicatores qui pro sola fide fuerunt, audiebant, et dicebant quod cum illam legerunt in templis, prorsus crediderint illam viam salutis esse, sed cum cogitaverunt ex doctrina sua de sola fide, tunc aliter cogitaverunt; laudabantur Angli propter illam orationem, et multi crediderunt quod id doctrinae illorum esset, sed plures ex illis dixerunt quod hoc sit pro vulgo, et sola fides pro doctis; dictum est illis, num sic velint exorcismum illum, quod nisi hoc facerent satanas intraret sicut in Judam; tunc abiverunt, et secum loquuti sunt de illa re.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church