Last Judgment (Post) (Rogers) n. 215

Previous Number Next Number See English 

215. (77) Argumentum in quod vim ponunt, est quod homo non possit facere bonum a se quod est bonum; hoc verum est, sed usque nisi homo sit in bono ut ex se, non ei appropriatur, et sic non conjungitur Domino; ut fiat conjunctio erit reciprocum, sic foedus, quod est, si tu facis illud, Ego faciam hoc; ut homo possit sicut ex se facere, ideo datum ei est liberum, et liberum est liberum cogitandi, volendi, faciendi; data ei est ratio ut videat quid salus; data est voluntas, data est optio et electio; mandatum ei est ut faciat; haec data sunt, ut faciat sicut a se, tametsi non ab illo est sed a Domino; si non a se, foret automaton, et omnis influxus transflueret; et Dominus jugiter incumbit et urget ut faciat, ac ut non appareat aliter quam a se, propter appropriationem et conjunctionem; mille loca [ex Verbo] adduci possunt, quod homo condemnetur si malum faciat, et quod remuneretur si bonum; assumatur ubi dicitur facere et opera.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church