Last Judgment (Post) (Rogers) n. 134

Previous Number Next Number See English 

134. (2) Ante ultimum Judicium saepius vidi societates, quae sibi instar coelorum fecerunt, repurgatas et quoque destructas. Fuit una Petra, super qua urbs satis magna, ubi erant qui in fide separata a charitate, credentes sicut in mundo, quod sola fides salvet, et quod [id] ex sola misericordia, qualiscunque vita fuerit; erant in cupidine imperandi, quare ad latera rupis steterunt, ac illos qui infra erant, variis modis infestabant; cum visitatio facta est, et inventi quod omnes ibi tales essent, vidi quod petra illa subsideret in profundum cum urbe et cum incolis. Alibi similiter factum est, sed prius quam fit, separantur boni a malis, ac mali in medio sunt, et tunc subsidit medium, et circuitus manet; in circuitu sunt qui in bono fidei, hoc est, qui in charitate.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church