Last Judgment (Post) (Rogers) n. 135

Previous Number Next Number See English 

135. (3) Omnes, cum in alteram vitam veniunt, qui non negarunt Deum ore, tametsi corde, et moralem vitam [egerunt] propter leges civiles, tunc, propter famam et inde honores et lucra, conferunt se in societates, ubi urbes sunt, et ibi sicut in mundo, moraliter bene vivunt, ex timore poenae et jacturae honoris et lucri: sed cum illis adimuntur externa, et mittuntur in interna, ruunt in nefaria; at cum malitiosi numero crescunt, tunc societas pervertitur, quare illuc tunc mittuntur angeli, qui explorent statum, et qui separent bonos a malis, et boni vel ad latera societatis mittuntur, vel eximuntur; tunc urbs illa subsidit cum malis in infernum, profunde secundum malitiam eorum. Vidi semel quod quatuor angeli missi sint ad talem urbem, qui cum illuc venerunt, intrabant domum, at scelesti qui ibi, excitati in 3malitiam interiorem ex praesentia illorum, ut fit, concurrebant ad domum, ubi angeli, clamantes num vellent exire ad scortandum, ad quod volebant illos urgere, et paene violentiam inferre tentabant, sed incassum; verbo, factum erat simile facto Sodomae, et illa urbs prorsus destructa est, et habitatores conjecti in inferna. Causa quod vellent educere illos ad scortandum, erat quia ibi congregati sunt qui adulteria in mundo reputaverunt sicut licita, tum quia in falsis doctrinae fuerunt, quia nihil spectarunt vitam, et ad confirmanda illa falsificaverunt Verbum, et omnes illi qui falsificant Verbum ad confirmandum mala vitae et falsa doctrinae, adulteria ut licita reputant, et in illa feruntur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church