133. (1) De Ultimo Judicio super Protestantes seu Reformatos Ante Ultimum Judicium, quod fuit commune, praecesserunt judicia minus communia, quae vocari potuerunt praeparatoria, per quae illi qui mali plus exterius conjecti sunt in inferna. Sciendum est, quod inter Judicium a Domino, cum fuit in mundo, factum, et inter Judicium quod nunc factum, Spiritus, qui exterius vixerunt vitam moralem, et ore tunc confessi Deum, sed non interius seu corde, 1ascenderunt super montes et colles, et ibi sibi sicut coelos fecerunt, et ibi per varias artes, quae perplures sunt in mundo spirituali, omnes ignotae in nostro mundo, ascenderunt in montes, sic ut mundus spirituum, qui est medius inter coelum et infernum, a talibus coelis oppletus fuerit, et per id intercepta est Domini ac coeli communicatio cum humano genere, quod etiam causa fuit, quod spiritualia Verbi et doctrinae inde non prius detecta sint quam post ultimum Judicium, per id enim purificatus est mundus spirituum, et aperta communicatio cum homine; si prius, spiritualia Verbi et doctrinae inde non recepta fuissent, nec intellecta, et si recepta et intellecta, usque infernum, quod tunc praevaluit, e cordibus illorum surripuisset illa, et prophanavisset. Illi coeli factitii sunt qui in Apocalypsi intelliguntur per coelum et terram quae transiverunt; illi transire potuerunt, at coelum nostrum aspectabile, quod est firmamentum omnium, ita creatum est, ut transire non possit, nam si hoc transiret, etiam coeli angelici transirent; foret sicut dum fundamentum aufertur palatio, aut basis columnae, per quod domus et columna caderent, nam nexus est omnium a primo ad ultimum, ab Ipso Domino, ad ultimum Ipsius opus, quod est coelum aspectabile et tellus habitabilis; simile foret si genus humanum periret; sic etiam coeli angelici ruerent, ex simili causa.