Last Judgment (Post) (Rogers) n. 129

Previous Number Next Number See English 

129. Perductus sum ad illos qui nihil sciverunt de Deo in mundo, et dicebantur vivere in quadam insula, sed qui tamen inter se egerunt vitam moratam; illi apparebant mihi non sicut homines, sed sicut simiae, sed usque facie humana, ita visi quia nihil de Deo sciebant, et Divinum est in similitudine hominis; a Domino praefectus est illis unus ex Christianis; cum illo loquutus sum, qui dixit, quod obediant illi, et ament illum, quod modesti sint, et in operis, sed quod primum aegre capere potuerint quae religionis sunt; sed quod post aliquod tempus, data sit illis propior communicatio cum Christianis, et quod incipiant recipere aliquid religionis, et quod spem foverit, quod reformari possent, ex causa quia moratam vitam egerunt, et in obedientia sunt, ac seduli.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church