130. Visi sunt similiter alii, qui habitaverunt in insula in mari Indiae occidentalis, qui nec ullam cogitationem de Deo habuerunt, ita nullam religionem, et qui usque inter se vixerunt sincere et amice; dictum mihi, quod illi primum appareant rationalitate destituti, sed usque quia nulla principia falsi contra religionem captav erunt, quod quidam eorum instrui se patiantur sicut infantes, et perquam perficiantur: ostensum quod eorum jucundum vitae esset velle servire apud alios; quondam datae sunt illis opes aliquae, sed illas offerebant angelo, qui illos instruebat, ut reciperet illos ut ei servirent, ut sic instruantur quomodo victuri; jucundum angelicum est tales informare, et ad coelum adducere.