Last Judgment (Post) (Rogers) n. 128

Previous Number Next Number See English 

128. Postea deductus sum ultra Mahumedanos ad quosdam Gentiles, qui erant in plaga Orientali, cum quibus datum est loqui; dicebant quod maesti sint, quod Divinum non illis appareat, cum tamen cogitant de Divino, et loquuntur de Eo, quare si Deus sit, quod missurus ad illos qui docerent, sed quod hoc diu frustra exspectaverint, lamentantes quod forte deseruerit illos, et quod sic non aliud videant, quam quod perituri sint. Sed tunc audivi angelos cum illis loquentes e coelo, dicentes quod Deus illis non potuerit manifestari, quia non voluerunt credere quod Deus natus sit Homo in mundo, seu quod susceperit Humanum, et quod antequam id credunt, non possit Deus illis manifestari, nec illi possent doceri, quia hoc primarium omnis revelationis est: dicebant, quod quidem credant, quod Deus Homo sit, sed quod non comprehendere possint quod natus sit Homo [in] mundo; sed responsum est illis, quod non natus sit Homo sicut alius, quoniam non a patre homine, sed a Patre Jehovah, et per Virginem, et quod ita non fuerit sicut alius homo; nam anima hominis a patre homine est recipiens vitae, at anima Domini a Patre Jehovah est ipsa vita, quae dat vitam omnibus, et quod discrimen sit sicut inter humanum et Divinum, ac inter finitum et infinitum, seu inter creatum et increatum, et quia talis fuit quoad animam, non potuit aliter quam quod corpus fieret animae simile, postquam rejecit illud corporis, quod ex Matre tulit, et quod ideo resurrexerit quoad totum corpus, nec quicquam ejus reliquerit in sepulchro, ut fit cum omni alio homine, qui modo quoad spiritum resurgit, et nusquam quoad materiale suum corpus: et porro dictum, quod ipsum Divinum, quale in se est, quod infinitum, non potuerit aliter quam rejicere finitum, quod ex matre, et induere infinitum ex Patre, ita Divinum. Dixerunt, 23quod non aliud sciverint, quam quod fuerit sicut alius homo natus a patre homine, et quoque sic mortuus, et dein receptus ab hominibus pro Deo, et quod nunc sciant, quod Dominus non talis homo sit, sicut sunt alii: postquam illa receperunt, divisi sunt, et illi qui fidem receperunt, instructi sunt ab angelis de reliquis fidei et amoris.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church