Arcana Coelestia (Elliott) n. 9878

Previous Number Next Number See English 

9878. `Cuique super nomine ejus': quod significet singulis in particulari; `erunt duodecim tribubus': quod significet omnibus in communi, constat ex significatione nominum filiorum Israelis, quod sint bona et vera quoad omne quale, de qua supra n. 9842, 9843; et quia cuique lapidi erat suum nomen ex {1}tribubus, ideo significatur quod ita singulis in particulari; et ex significatione `duodecim tribuum' quod sint omnia bona et vera in complexu; per `duodecim' {2} significantur omnia, n. 3272, 3858, 3913, 7973, et per `tribus' bona amoris ei vera fidei in omni complexu, n. 3858, 3926, 3939, 4060, 6335, 6397 7836, 7891, 7996, 7997, ita omnia in communi. @1 filiis Israelis$ @2 i enim$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church