Arcana Coelestia (Elliott) n. 9877

Previous Number Next Number See English 

9877. `Sculpturis sigilli': quod significet ad formam caelestem, constat ex significatione `sculpturarum sigilli' quod sint forma caelestis, de qua n. 9846. Quod formam caelestem attinet, est illa secundum quam omnes societates {1} in caelis ordinatae sunt, ita secundum quam omnia vera ex bono; nam angeli in caelis sunt receptiones verorum ex bono; Divinum Bonum procedens a Domino creat illam formam; secundum illam formam fluunt omnes affectiones quae amoris, et inde omnes cogitationes quae fidei, {2}quippe secundum illam se diffundunt in societates angelicas et faciunt communionem; inde est quod qui in bono amoris in Dominum sunt et inde in veris fidei, in liberrimo statu volendi et cogitandi sint; qui autem non in illo bono sunt et consequenter {3}in veris inde, in statu servo sunt, nam a semet et non a Domino, a quo illa forma, volunt et cogitant. Sed qualis illa forma sit, non singillatim comprehendi potest, {4}ex causa quia transcendit omnem intelligentiam. @1 i angelicae$ @2 nam$ @3 non in vero$ @4 i ne quidem ab angelis,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church