9879. `Et facies super pectorali catenulas termini': quod significet conjunctionem totius caeli in extremis, constat ex significatione `pectoralis' quod sit Divinum Verum {1}procedens ex Divino Bono Domini,de qua n. 9823, ita quoque caelum, de qua sequitur, ex significatione `catenularum' quod sint cohaerentia, de qua supra n. 9852, ita quoque conjunctio, et ex significatione `termini' quod sit extremum, ut quoque supra n. 9853. Quod pectorale etiam sit caelum, est quia omnia bona et vera in complexu ibi repraesentata sunt per duodecim lapides, et per nomina duodecim tribuum, et bona et vera in complexu constituunt caelum, usque adeo ut sive dicas caelum sive illa, idem sit; angeli enim, qui caelum constituunt, sunt receptiones boni et veri a Domino, (m)et quia sunt receptiones illorum, etiam sunt formae illorum quae sunt formae amoris et charitatis; vera fidei faciunt pulchritudinem {2}, sed {3}pulchritudinem secundum vera ex bono, {4}hoc est, secundum vera per quae elucet bonum;(n) formae amoris et charitatis, quales sunt angelorum in caelis, sunt formae humanae; causa est quia bona et vera quae procedunt ex Domino, et quorum receptiones sunt angeli, sunt effigies et imagines Domini. @1 elucens$ @2 i illorum$ @3 pulchritudo est$ @4 seu$