9250. `Ad esse testis violentiae': quod significet non affirmationem talium quae contra bonum charitatis, constat ex significatione `testis' quod sit {1}confirmatio, de qua n. 4197, 8908, et ex significatione `violentiae' quod sit destructio boni (x)charitatis, de qua n. 6353, ita `testis (x)violentiae' est affirmatio contra bonum charitatis. @1 affirmatio$