9251. `Non eris post multos ad mala': quod significet [non] consociationem cum talibus, nempe quae supra memorata sunt, quae sunt auscultatio falsitatum, oboedientia malignitatum, et affirmatio talium quae sunt contra bonum charitatis; haec sunt mala quae intelliguntur; per 'esse post multos' significatur esse cum multis, ita consociari, nam in lingua originali dicitur esse post, ire post, et ambulare post, et intelligitur esse cum, et sequi, ita {1}quoque consociari, ut {2}Jer. vii 9, xi 10; 1 Sam. xvii 13; 1 Reg. xiv 8; Deut. iv 3, viii 19, et alibi. @1 etiam$ @2 After Deut. viii 19,$