Arcana Coelestia (Elliott) n. 9252

Previous Number Next Number See English 

9252. `[Et] non respondebis super lite ad declinandum post multos ad pervertendum': quod significet non consociationem cum illis qui bona et vera vertunt in {1}mala et falsa, ac vicissim, constat ex significatione `respondere super lite' quod sit de justo et aequo, ac de bono et vero, de quibus contenditur, de qua n. 9024, `respondere' enim est dicere sententiam (c)et judicare; ex significatione `declinare post multos' quod sit conformatio et sic consociatio cum multis; et ex significatione `pervertere' quod sit vertere verum in falsum, et bonum in malum, ac vicissim. @1 falsa et mala$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church