Arcana Coelestia (Elliott) n. 9249

Previous Number Next Number See English 

9249. `(x)Ne ponas manum cum (x)improbo': quod significet non oboedientiam malignitatum, constat ex significatione `ponere manum' quod sit oboedientia, nam per `manum' significatur potentia, n. 878, 3387, 4931-4937, 5327, 5328, 6292, 7188, 7189, 7518, 7673, 8153, 8281, et quod sit quod apud illum, {1}ita ipse quatenus potest, n. 9133; inde `ponere manum cum aliquo' est unum facere cum (x)illo, quod cum fit ex malignitate, quae significatur per `improbum,' est oboedire, nam malignitas suadet et ducit; et ex significatione `improbi' quod sit malignus et, in sensu abstracto, malignitas. In sensu abstracto dicitur quia angeli, qui in sensu interno Verbi sunt, hoc est, qui Verbum spiritualiter percipiunt, cogitant et loquuntur abstracte a persona, n. 4380 fin., 8343, (x)8985, 9007; quod idea personae apud illos vertatur in ideam rei, n. 5225, 5287, 5434. @1 quoque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church