Arcana Coelestia (Elliott) n. 7830

Previous Number Next Number See English 

7830. `Loquimini ad omnem coetum Israelis, dicendo': quod significet influxum cum informatione omnium qui ab Ecclesia spirituali, constat ex significatione `loqui' quod sit influxus, de qua n. 2951, 5481, 5743; quod etiam sit informatio, nempe de observandis cum liberantur, patet a sequentibus; et ex significatione `coetus Israelis' quod sint omnia vera et bona in complexu, nam per `coetum Israelis' intelliguntur omnes tribus, quae quod sint omnia veri et boni, seu omnia fidei et charitatis, videatur n. 3858, 3926, 4060, 6335; et quia illa per `coetum Israelis' significantur {1} qui ab Ecclesia spirituali, n. 6337, nam vera et bona faciunt {2}Ecclesiam; quod per `filios Israelis' repraesentetur Ecclesia spiritualis, videatur n. 6426, 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223. @1 o omnes$ @2 ut Ecclesia sit Ecclesia$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church