Arcana Coelestia (Elliott) n. 7831

Previous Number Next Number See English 

7831. `In decimo mensis hujus': quod significet statum initiationis interiorum, constat ex significatione `decimi,' nempe diei, quod sit status interiorum, per `diem' enim significatur status, n. 23, 487, 88, 493, 576 , 893, 1738, 2788, 3462, 3785, 4850, 5672, et per `decem' significantur reliquiae, n. 576, 1906, 2284, hoc est, {1}vera et bona in interioribus hominis a Domino recondita, {2} n. 1050, 1906, 2284, 5135, 5897, 7560, 7564; et quia reliquiae sunt in interioribus, et homo per illas praeparatur et initiatur ad recipiendum bonum et verum a Domino, ideo per `decimum diem' hic significatur status initiationis interiorum; quod homo per reliquias regeneretur, proinde initietur ad recipiendum influxum boni et veri a Domino, videatur n. 5342, 5898, 6156, et quod per illas homo communicet cum caelo, n. 7560, nam {3}bona et vera illa sunt a Domino, et non ab homine, n. 7564; per `mensem' intelligitur status integer a principio ad finem ejus, n. 3814, ita status totus liberationis, qui per `Paesach' in {4}complexu significatur; ex his patet quod per `in decimo mensis hujus' significetur status initiationis interiorum; hic status, nempe initiationis interiorum, erat a die decimo mensis illius usque ad diem decimum quartum ejus, intra quos dies pecus paschalis in custodia esset; per `pecudem paschalem' significatur bonum innocentiae, quod intimum est, ita quod intimum hoc cum interioribus in quibus est interea secluderetur ac detineretur a talibus quae inquinant; hic status est status initiationis interiorum, hoc est, praeparationis ad recipiendum boni et veri influxum a Domino. Hoc sanctum est quod continetur in his verbis, nam absque sancto intus recondito, non mandatum fuisset quod in decimo mensis acciperetur pecus paschalis et custodiretur usque ad diem decimum quartum, nec postea quod mactaretur inter vesperas, quodque comederetur assa igne non cocta aquis, quod non de illa aliquid ad mane relinquerent, quod residuum igne comburerent, non frangerent os ejus, et plura quae quod involvant sancta quae nemo adhuc novit, quisque scire potest qui expendit; et quod sancta illa sint spiritualia quae Ecclesiae et caeli, quaeque se ad Divinum referunt, a Quo descenderunt singula Verbi. @1 bona et vera$ @2 i et separata,$ @3 sunt bona et vera quae$ @4 communi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church