6923. Alio tempore vidi multitudinem talium spirituum sed ad aliqualem distantiam a me, antrorsum paulo ad dextrum, et inde loquebantur mecum sed per spiritus intermedios, nam loquela illorum tam cita est sicut cogitatio, quae in loquelam humanam non cadit nisi per spiritus intermedios; et quod miratus sum, loquebantur volumatim et tamen usque tam prompte et cito; appercipiebatur loquela eorum, quia plurium simul, sicut undulatio; et quod memorabile, labebatur illa versus sinistrum meum oculum tametsi illi erant ad dextrum; {1}causa erat quia sinister oculus correspondet cognitionibus rerum a materialibus abstractarum, ita illis quae sunt intelligentiae, dexter autem oculus illis quae sunt sapientiae. Simili promptitudine qua loquebantur, etiam res auditas percipiebant, et de illis judicabant, dicendo hoc ita esse, hoc non ita; judicium eorum quasi instantaneum erat. @1 sinister enim$