Arcana Coelestia (Elliott) n. 6922

Previous Number Next Number See English 

6922. Apparuit flamma satis candida flagrans laete, et hoc per aliquantum temporis; flamma illa significabat adventum spirituum Mercurii reliquis promptiorum; cum venerunt, ilico percurrebant illa quae in memoria mea erant, (hoc possunt omnes spiritus, et quia apud hominem sunt, in possessione omnium ejus memoriae sunt, n. 5853, 5857, 5859, 5860) sed quae observabant, non appercipere potui ob promptitudinem (c)illorum; audiebam {1}subinde dicentes quod tale sit; ad illa quae videram in caelis et in mundo spirituum, dicebant se prius nosse; percipiebam quod multitudo spirituum illis consociatorum esset a tergo paulo ad sinistrum in plano occipitis. @1 quod subinde dicerent$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church