6921. Continuatio de Spiritibus Planetae Mercurii
Ad finem capitis praecedentis {1}ostensum est quod spiritus planetae Mercurii in Maximo Homine constituant memoriam rerum non materialium; et quia ideo res abstractas a materialibus scire amant, aliis spiritibus in pervidendo, cogitando, loquendoque promptiores et citiores sunt; materialia enim sunt sicut gravia quae lentorem inducunt et retardant, nam ferunt mentem deorsum {2}et immergunt terrestribus, et sic removent a spirituali mundo unde omnis perspicacia. Spiritus illi quam prompti {3}sunt, ex his constare potest. @1 indicatum$ @2 immerguntur$ @3 sint$