6920. `Et depraedabimini Aegyptios': quod significet quod auferenda talia illis qui in falsis et inde malis, constat ex significatione `depraedari' quod sit auferre; et ex significatione `Aegyptiorum quod sint qui in falsis, de qua saepe prius. Quomodo haec se habent, constat ab illis quae supra n. 6914, 6917, allata sunt.