6924. Erat spiritus ex alia tellure qui cum illis dextre loqui potuit, quia prompte et celeriter; momento judicabant de (c)iis quae loquebatur, dicendo hoc nimis eleganter, hoc nimis scite; sic ut modo attenderent num aliquid illis nondum notum ab eo {1}audirent, rejiciendo sic talia quae inumbrarent; quae sunt praecipue affectationes elegantiae sermonis et eruditionis, nam illa ipsas res abscondunt, et loco illorum sistunt voces quae sunt formae (d)rerum materiales. @1 d audirent i haurirent$