10529. `Et expellam Canaanitam, Emorritam, et Chittitam, et Perisitam, Chivitam, et Jebusitam': quod significet ejectionem inde omnium malorum et falsorum, constat ex repraesentatione `gentium in terra Canaane' quod sint mala et falsa Ecclesiae et cultus, {1}de qua n. 9320, et in locis citatis n. 9327; (m)sed {2}quodnam malum et falsum per quamlibet gentem significatur, videatur in explicationibus ubi de illis agitur, ut de(n) Canaanita, n. 1573, 1574, 4818, de Emorrita, n. 1857, 6306, (x)6859, de Chittita, n. 2913, 6858, de Perisita, n. 1573, 1574, 6859, de Chivita {3} et de Jebusita, n. 6860.{4} @1 de qua in locis citatis n. 9327, et n. 9320$ @2 quaenam mala et falsa per quamlibet gentem significantur$ @3 i n. 6860$ @4 quod sex gentes nominentur [est] quia significantur omnia mala et falsa Ecclesiae in complexu.$