10528. `Et mittam ante te angelum': quod significet Divinum Domini, ex quo {1}Ecclesia et ejus cultus, constat ex significatione `angeli' quod in sensu supremo sit Dominus quoad Divinum Humanum et in sensu respectivo Divinum Domini in caelo apud angelos, etiam in Ecclesia apud homines, de qua sequitur; {2}et ex significatione `mittere ante te' quod sit praeparare; quod `angelus {3}' in supremo sensu sit Dominus quoad Divinum Humanum, videatur n. 1925, 3039, 6280, 6831, 9303, et quod in sensu respectivo sit Divinum Domini in caelo apud angelos, n. 1925, 2821, 4085, 6831, 8192; {4} inde sequitur quod `angelus' etiam sit Divinum Domini apud homines qui id recipiunt; homines enim qui in bono amoris et in veris fidei in Dominum Domino sunt fiunt angeli post mortem, et qui fiunt etiam sunt quoad interiora sua cum vivunt in mundo; inde est quod {5} Johannes Baptista dicatur `angelus' in Verbo, ut apud Lucam, Hic est de quo scriptum est, Ecce Ego mitto angelum Meum ante faciem Tuam, qui praeparabit viam Tuam coram Te, vii 27:
et quod `angelus' ibi sit Divinum Domini apud illum, apud Malachiam, Ecce Ego mitto angelum Meum, qui parabit viam ante Me; et subito veniet ad templum Suum Dominus, Quem vos quaeritis, et angelus foederis, quem vos desideratis, iii 1;
quod Divinum Domini per `angelum' ibi intelligatur, est quia Johannes Baptista repraesentavit Dominum quoad Verbum, sicut Elias, et Verbum est Divinum Verum quod a Domino; quod Elias id repraesentaverit, videatur Praefatio ad Gen. xviii, et n. 2762, 5247 fin., et quod Johannes Baptista, n. 9372; et quia in supremo sensu Dominus quoad Divinum Humanum est `angelus,' ideo dicitur, `Veniet ad templum Suum Dominus, et angelus foederis'; `templum' est Divinum Humanum Ipsius, ut patet Johannem ii 18-23; quod dicatur et `Dominus' et `angelus,' est quia `Dominus' dicitur ex Divino Bono, et `angelus' ex Divino Vero; {6}quia Jehovah in Verbo {7}est Ipse Dominus, {8}ideo dicitur, `Mitto angelum Meum, qui parabit viam ante Me'; hoc dicitur a Jehovah. @1 externum Ecclesiae altered to Ecclesia cp n. 10524$ @2 (m)et ex significatione mittere ante te, quod sit in externo Ecclesiae et cultus, quoniam Divinum desinit, in externis ut in suum ultimum; quia gens illa in solo externo erat, et apud illam non Divinum quia non internum, ut supra ostensum est, et usque in ipso externo cultus et Ecclesiae in se spectato erat, ideo per mittere ante te angelum significatur Divinum in externo cultus et Ecclesiae apud illos(n)$ @3 i Jehovae$ @4 inde etiam sequitur quod sit Divinum Domini in Ecclesia apud homines qui id recipiunt; quod homo etiam ex Divino Domini apud illum dicatur angelus constat ex eo, quod homo, qui in bono amoris et fidei est in Domino, intus sit angelus, et quoque fiat angelus post mortem$ @5 i etiam$ @6 d quod i and quia i quod$ @7 sit$ @8 etiam ibi patet, dicitur enim a Jehovah$