10530. `Ad terram fluentem lacte et melle': quod significet amoenum et jucundum ex bono fidei et amoris, constat (c)a significatione `terrae' quod sit Ecclesia, de qua in locis citatis n. (x)9325, ex significatione `lactis' quod sit bonum spirituale, quod est bonum fidei, de qua n. 2184, et ex significatione `mellis' quod sit bonum caeleste, quod est bonum amoris, et ex significatione `fluere' quod sit plenum esse; et quia haec significantur per `terram fluentem lacte et melle,' etiam significantur amoenum et jucundum ex bono fidei et amoris, videatur n. 5620; dicitur amoenum et jucundum ex illis, quoniam in bono fidei et amoris est ipsum amoenum et jucundum caeleste; omne enim bonum suum jucundum habet, {1}id enim dicitur bonum quod amatur, et omne jucundum est amoris; jucundum quod intelligitur per gaudium caeleste et per felicitatem aeternam non aliunde est quam ex amore veri et boni; quod hoc jucundum sit supra omne jucundum cujuscumque amoris in mundo, nesciunt prorsus illi qui omne jucundum ponunt in mundanis, corporeis, et terrestribus. @1 bonum enim dicitur$