10234. `Et locutus est Jehovah ad Moschen, dicendo': quod significet perceptivum ex illustratione per Verbum a Domino, constat (c)a significatione `loqui Jehovah ad Moschen' quod sit illustratio per Verbum a Domino, de qua n. 10,215, et ex significatione `dicere' quod sit perceptio, de qua n. 2862, 3509, 5743, 8660. Sciendum est quod cum aliquod novum distinctum a priore exponendum est, dicatur quod locutus Jehovah ad Moschen, ut in hoc capite vers. 11, 17, 22, 34, et quoque alibi; nova res quae nunc exponitur est de purificatione a malis et falsis.