Arcana Coelestia (Elliott) n. 10235

Previous Number Next Number See English 

10235. `Et facies labrum aeris': quod significet bonum naturalis hominis, in quo purificatio, constat ex significatione `labri' in quo aqua pro lavatione, quod sit naturale hominis, de qua sequitur, et ex significatione `aeris' quod sit bonum ejus, de qua n. 425, 1551. Agitur in nunc sequentibus de lavatione, et dicitur quod Aharon et filii ejus lavarent manus suas et pedes suos cum intrarent in tentorium conventus, aut accederent ad altare ad ministrandum {1}; et alibi dicitur quod immundi facti lavarent se et vestes, et sic quod mundi (d)essent; ex quibus constare potest quod lavatio repraesentaverit purificationem a malis, ita lavatio corporis et vestium purificationem cordis et mentis; quisque qui ex aliqua illustratione cogitat videre potest quod per lavationem non mala cordis et mentis abstersa fuerint sed modo sordes corporis et vestium, et quod postquam hae abstersae fuerunt, usque mala remanserint; et quod mala nequaquam ablui {2}possent per aquas, sed per paenitentiam. [2] Ex his iterum patet quod illa quae apud gentem Israeliticam instituta fuerunt, externa (x)fuerint quae repraesentaverunt interna, et quod interna essent ipsa sancta Ecclesiae apud illos, et non externa absque illis; sed quod gens illa, usque omne sanctum in externis et nihil in internis posuerit, constat a Domini verbis apud Matthaeum, Vae vobis, Scribae et Pharisaei, hypocritae! purgatis exterius poculi et patinae, interiora vero plena sunt rapina et intemperantia; Pharisaee caece, purga prius internum poculi et patinae, {3}ut fiat etiam externum mundum. Similes vos facitis sepulcris dealbatis, quae foris quidem apparent pulchra, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni immunditie, xxiii 25-27;

tum Marc. vii 2-8; et Luc. xi 39. [3] Quod `labrum' significet naturae, est quia per `lavationem' inibi significatur purificatio a malis, et purificatio a malis fit in naturali; et praeterea per vasa {4}in genere significantur illa quae sunt naturalis hominis, n. 3068, 3079, 9394, quoniam naturale est recipiens spiritualium quae interni hominis. Per naturale intelligitur externum hominis, hoc est, id quod vocatur externus homo {5}. Videri potest sicut alienum quod per `labrum' significetur naturale hominis; sed sciendum quod {6}in sensu interno hic agatur de purificatione a malis, et {7}homo est qui purificatur; inde sequitur quod aliquid hominis significetur per id in quo {8}fiebat lavatio, per quam significatur purificatio; quod id sit naturale, est quia inibi, ut dictum est, fit purificatio; {9}praeterea omnia quae cultus gratia, apud gentem Israeliticam et Judaicam, exstructa fuerunt, significabant illa quae caeli et Ecclesiae, proinde talia quae sunt apud hominem, nam nisi significavissent aliquid apud hominem, non aliquid repraesentavissent. [4] Quoniam per `labrum' significatur naturale hominis, per {10}aquas in labro {11}vera quae fidei, et per lavationem purificatio a malis, inde sciri potest quid significatum fuit per mare aeneum juxta templum, et quoque quid per duodecim boves qui portabant illud; similiter quid per decem reliqua labra etiam juxta templum posita, (c)et per {12}insculptos ibi leones, boves, et cherubos, tum per rotas sicut currus sub illis; omnia haec quid significabant, {13}patet cum notum {14}est quid significatur per labrum, aquam, et lavationem, et cum notum {14}est quomodo se habet cum purificatione a malis apud hominem, nam omnia et singula {15}erant repraesentativa caelestium et spiritualium. [5] Mare aeneum a Salomone factum, (c)et positum juxta templum, ita describitur, Fecit mare fusile decem cubiti a labro ad labrum, rotundum circumcirca; quinque cubiti altitudo; et linea triginta cubitorum circumdabat illud circumcirca. (x)Colocynthides infra labrum circumeuntes, decem cubitorum circumdantes mare circumcirca. Stans super duodecim bobus, tres spectantes septentrionem, et tres spectantes occidentem, et tres spectantes meridiem, et tres spectantes orientem; mare autem super illis superius, et omnia posteriora eorum introrsum. Crassities ejus palma, labrum ejus juxta opus labri calicis, flos lilii. Duo milia bathorum continebat; {16}et positum fuit mare ab umero domus dextro versus orientem e regione meridiei, 1 Reg. vii 23-26, 39;

[6] hoc vas seu hoc labrum vocatur mare, quia per `mare' significatur scientificum in communi, et omne scientificum est naturalis hominis; quod `mare' sit scientificum in communi, videatur n. 28, 2850, 8184, et quod scientificum sit naturalis hominis, n. 1486, 3019, 3020, 3309, 3310, 5373, 6004, 6023, 6071, (x)6077, 9918; quod hoc labrum esset juxta opus labri calicis, erat causa quia per `calicem,' `scyphum,' seu `poculum,' etiam significatur {17}scientificum quod naturalis {18}seu sensualis hominis, n. 9557, 9996; per `duodecim boves' significabantur (d)omnia bona (d)naturalis et sensualis hominis in complexu, quoniam baseos loco erant, et per `basin' significatur {19}id quod ultimum est, ac sustentat; quod duodecim sint omnia in complexu, videatur n. 3272, 3858, 3913, et quod `bos' sit bonum naturalis hominis, n. 2781, 9135; quod spectaverint ad omnes plagas mundi, erat quia bonum naturalis [7] hominis est receptaculum omnium quae ex mundo influunt, tam quae se referunt ad bona quam quae ad vera; diameter decem cubitorum significabat plenum, n. 3107, et circumferentia triginta cubitorum significabat complexum plenarium, n. 9082; `duo milia bathorum' significabant conjunctionem boni et veri, ita purificationem et regenerationem, nam regeneratio non aliud est quam conjunctio boni et veri; duo milia idem significant quod duo, nam numeri multiplicati simile significant cum simplicibus a quibus sunt, n. 5291, 5335, 5708, 7973; quod duo sint conjunctio, videatur n. 5194, 8423; quod mare aeneum positum esset ab umero dextro versus orientem e regione meridiei, significabat quod ad Dominum, nam Dominus est Oriens, n. 101, 9668; domus seu templum est caelum et Ecclesia ubi Dominus, n. (x)3720. Ex his nunc constare potest quid per `mare aeneum' {20}significabatur, consequenter quid per `labrum,' quod nempe naturale hominis, in quod purificatio. @1 i, ne morerentur$ @2 possint$ @3 et AIT$ @4 omnis generis$ @5 i, de quo et de cujus distinctione ab interno, pluries actum est$ @6 After hic$ @7 homo est altered to quod homo sit$ @8 purificatio fiebat quae significatur per lavationem$ @9 praeterea omnia quaecunque exstructa fuerunt, cultus gratia, apud gentem Israeliticam, significabant talia quae sunt apud hominem, et se referunt ad vera et bona fidei et amoris, nam nisi ad hominem se referrent, non aliquid repraesentavissent, apud hominem solum sunt vera et bona fidei et amoris$ @10 aquam$ @11 verum quod$ @12 sculpturas$ @13 patent AI$ @14 d est i fit$ @15 ibi repraesentativa erant coelestia et spiritualia, qualia sunt in coelis apud angelos, et qualia erunt in mundo apud homines$ @16 mare posuit$ @17 scientifica$ @18 et$ @19 sensuale quod ultimum vitae hominis$ @20 significantur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church