Conjugial Love (Chadwick) n. 502

Previous Number Next Number See English 

502. I. De statu virginis seu foeminae illibatae ante conjugium, et post conjugium. Qualis est status Virginis, antequam instructa est de variis taedae conjugialis, mihi manifestatum est ab uxoribus in Mundo spirituali, ab illis ibi, quae in infantia sua e Mundo naturali excesserunt, ac educatae sunt in Coelo: dixerunt, quod dum in statum nubilem venerunt, ex visis conjugibus, inceperint vitam conjugialem amare, sed propter solum finem ut dicantur uxores, ac ut amice et confidenter cum uno viro consortium teneant, et quoque ut abalienatae e domo obedientiae, sui juris fiant; et dixerunt quod solum ex beatitudine amicitiae et confidentiae mutuae cum consorte viro de conjugio cogitaverint, et prorsus non ex delitio alicujus flammae. [2] At quod status illarum virgineus post nuptias mutatus sit in novum, de quo prius ne hilum sciverunt; et inquierunt, quod hic status esset status expansionis omnium vitae corporis sui a primis ad ultima ad recipiendum dona mariti sui, et ad haec uniendum suae vitae, ut sic fiant{1} amor ejus, et uxor; et quod hic status inchoaverit a momento deflorationis, et quod post hanc arserit flamma amoris ad solum maritum, et quod delitias expansionis istius senserunt{2} coelestes: et quod quia in hunc statum a suo marito introductae sunt,{3} et quia est ex illo, et sic ejus in se, plane non possint{4} quam illum solum amare. [3] Ex his manifestatum est, qualis est status virginum ante conjugium et post conjugium in Coelo: quod similis sit virginum et uxorum in terris, quae primis ominibus junguntur, non latet; quae virgo potest scire novum illum statum, antequam in illo est; quaerite et audietis: discrimen est apud illas,{5} quae ante conjugium ex eruditione illecebram captant. @1. Prima editio: fiat$ @2. Prima editio: senserit$ @3. Prima editio: introducta est,$ @4. Prima editio: possit$ @5. Prima editio: illos,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church