Conjugial Love (Chadwick) n. 501

Previous Number Next Number See English 

501. De Libidine Deflorationis Libidines, de quibus in quatuor Capitibus posthac sequentibus agitur, non modo sunt libidines adulterii, sed illis graviores, quoniam non dantur nisi ex Adulteriis, nam captantur postquam adulteria fastidiuntur; sicut Libido deflorationis, de qua primum agitur, quae non prius exordiri potest apud aliquem; pariter Libido varietatum, Libido violationis, et Libido seducendi innocentias, de quibus sequitur. Dicuntur Libidines, quia quanta et qualis est Libido ad illa, tanta et talis est appropriatio illorum. Quod in specie Libidinem deflorationis concernit, ut convictio evidens fiat quod sit flagitium, manifestabitur ex his in ordine. I.{1} Ex statu virginis seu foeminae illibatae ante conjugium, et post conjugium. II. Quod Virginitas sit corona castitatis, et tessera amoris conjugialis. III. Quod defloratio absque fine conjugii sit flagitium praedonis. IV. Quod sors illorum, qui apud se confirmaverunt libidinem deflorationis non esse malum peccati, post mortem gravis sit. Sequitur horum Explicatio. @1. Prima editio: I,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church